Est sānē jocus iste, quod libellum
mīsistī mihi, Grȳpe, prō libellō.
urbānum tamen hoc potest vidērī,
sī post hoc aliquid mihī remittās;
nam sī lūdere, Grȳpe, persevērās,
nōn lūdis. licet, ecce, computēmus!
noster purpureus novusque charta
et bīnīs decorātus umbilīcīs,
praeter mē mihi cōnstitit decussis:
tū rōsum tineīs sitūque pūtrem,
quālēs aut Libycīs madent olīvīs
aut tūs Nīliacum piperve servant
aut Bȳzantiacōs colunt lacertōs;
nec saltem tua dicta continentem
quae trīnō juvenis forō tonābās,
aut centum prope jūdicēs, priusquam
tē Germānicus arbitrum sequentī
annōnae dedit omniumque lātē
praefēcit statiōnibus viārum;
sed Brūtī senis ōscitātiōnēs
dē capsā miserī libelliōnis,
ēmptum plūs minus asse Gāiānō,
dōnās. usque adeōne dēfuērunt
caesīs pillea sūta dē lacernīs
vel mantēlia lūridaeve mappae,
chartae Thēbaicaeve Cāricaeve?
nusquam turbine conditus ruentī
prūnōrum globus atque cottanōrum?
nōn enlȳchnia sicca, nōn replictae
bulbōrum tunicae? nec ōva tantum,
nec lēnēs halicae, nec asperum fār?
nusquam Cīnyphiīs vagāta campīs
curvārum domus ūda cōcleārum?
nōn lārdum grave dēbilisve perna?
nōn Lūcānica, nōn gravēs Faliscī,
nōn sāl oxyporumve cāseusve?
aut pānēs nitidantis āphronītrī?
vel passum psithiīs suīs recoctum,
dulcī dēfruta vel lutōsa caenō?
quantum nec dare cēreōs olentēs,
cultellum tenuēsve cōdicillōs?
ōllārēs, rogo, nōn licēbat ūvās,
Cūmānō patinās in orbe tortās
aut ūnam dare synthesin (quid horrēs?)
albōrum calicum atque caccabōrum?
sed certā velut aequus in statērā,
nīl mūtās, sed idem mihī rependis.
quid sī cum bene māne sēmicrūdus
inlātam tibi dīxerō salūtem,
et tū mē vicibus domī salūtēs?
aut cum mē dape jūverīs opīmā,
exspectēs similēs et ipse cēnās?
īrāscor tibi, Grȳpe. sed valēbis;
tantum nē mihi, quō solēs lepōre,
et nunc hendecasyllabōs remittās.