Curre per Euboicōs nōn sēgnis, epistola, campōs,
hāc ingressa viās quā nōbilis Appia crēscit
in latus et mollēs solidus premit agger harēnās;
atque ubi Rōmuleās vēlōx penetrāveris arcēs,
continuō dextrās flāvī pete Thybridis ōrās,
Lȳdia quā penitus stāgnum nāvāle coercet
rīpa suburbānīsque vadum praetexitur hortīs.
illīc ēgregium fōrmāque animīsque vidēbis
Mārcellum et celsō praesignem vertice nōscēs.
cui prīmam solitō vulgī dē mōre salūtem,
mox inclūsa modīs haec reddere verba mementō:
'jam terrās volucremque polum fuga vēris aquōsī
laxat et Īcariīs caelum lātrātibus ūrit;
ardua jam dēnsae rārēscunt moenia Rōmae.
hōs Praeneste sacrum, nemus hōs glaciāle Diānae,
Algidus aut horrēns aut Tuscula prōtegit umbra,
Tīburis hī lūcōs Aniēnaque frīgora captant.
tē quoque clāmōsae quaenam plaga mītior Urbī
subtrahit? aestīvōs quō dēcipis āere sōlēs?
quid tuus ante omnēs, tua cūra potissima, Gallus,
nec nōn noster amor, dubium mōrumne probandus
ingeniīne bonīs? Latiīs aestīvat in ōrīs,
anne metalliferae repetit jam moenia Lūnae
Tyrrhēnāsque domōs? quod sī tibi proximus haeret,
nōn ego nunc vestrō procul ā sermōne recēdō.
certum est: inde sonus geminās mihi circumit aurēs.
sed tū, dum nimiō possessa Hyperīone flagrat
torva Cleōnaeī juba sīderis, exue cūrīs
pectus et assiduō tēmet fūrāre labōrī.
et sontēs operit pharetrās arcumque retendit
Parthus, et Ēlēīs aurīga labōribus āctōs
Alphēō permulcet equōs, et nostra fatēscit
laxāturque chelys: vīrēs īnstīgat alitque
tempestīva quiēs; major post ōtia virtūs.
tālis cantātā Brīsēide vēnit Achillēs
ācrior et positīs ērūpit in Hectora plēctrīs.
tē quoque flammābit tacitē repetīta parumper
dēsidia et solitōs novus exsultābis in āctūs.
certē jam Latiae nōn miscent jūrgia lēgēs,
et pācem piger annus habet, messēsque reversae
dīmīsēre forum, nec jam tibi turba reōrum
vestibulō querulīque rogant exīre clientēs.
cessat centēnī moderātrīx jūdicis hasta,
quā tibi sublīmī jam nunc celeberrima fāmā
ēminet et juvenēs fācundia praeterit annōs.
fēlīx cūrārum, cui nōn Helicōnia cordī
serta nec imbellēs Parnāsī ē vertice laurūs,
sed viget ingenium et magnōs accīnctus in ūsūs
fert animus quāscumque vicēs. nōs ōtia vītae
sōlāmur cantū ventōsaque gaudia fāmae
quaerimus. ēn egomet somnum et geniāle secūtus
lītus ubi Ausoniō sē condidit hospita portū
Parthenopē, tenuēs ignāvō pollice chordās
pulso Marōnēīque sedēns in margine templī
sūmo animum et magnī tumulīs adcanto magistrī:
at tū, sī longī cursum dabit Ātropos aevī
(detque precor Latiīque ducis sīc nūmina pergant,
quem tibi posthabitō studium est coluisse Tonante,
quīque tuōs aliō subtexit mūnere fascēs
et spatia oblīquae mandat renovāre Latīnae!)
forsitan Ausoniās ībis frēnāre cohortēs
aut Rhēnī populōs aut nigrae lītora Thȳlēs
aut Histrum servāre datur metuendaque portae
līmina Caspiacae. nec enim tibi sōla potentis
ēloquiī virtūs: sunt membra accommoda bellīs,
quīque gravem tardē subeant thōrāca lacertī:
seu campō pedes īre parēs, est agmina suprā
nūtātūrus apex; seu frēna sonantia flectēs,
serviet asper equus. nōs facta aliēna canendō
vergimur in senium: propriīs tū pulcher in armīs
ipse canenda gerēs parvōque exempla parābis
magna Getae, dignōs quem jam nunc belliger āctūs
poscit avus praestatque domī nōvisse triumphōs.
surge, agedum, juvenemque puer dēprēnde parentem,
stemmate māternō fēlīx, virtūte paternā.
jam tē blanda sinū Tyriō sibi cūria fēlīx
ēducat et cūnctās gaudet spondēre curūlēs.'
Haec ego Chalcidicīs ad tē, Mārcelle, sonābam
lītoribus, frāctās ubi Vesvius ērigit īrās
aemula Trīnacriīs volvēns incendia flammīs.
mīra fidēs! crēdetne virum ventūra propāgō,
cum segetēs iterum, cum jam haec dēserta virēbunt,
īnfrā urbēs populōsque premī proavītaque tantō
rūra abiisse marī? necdum lētāle minārī
cessat apex. procul ista tuō sint fāta Teāte,
nec Marrūcīnōs agat haec īnsānia montēs.
Nunc sī forte meīs quae sint exōrdia mūsīs
scīre petis, jam Sīdoniōs ēmēnsa labōrēs
Thēbais optātō collēgit carbasa portū
Parnāsīque jugīs silvāque Helicōnide fēstīs
tūra dedit flammīs et virginis exta juvencae
vōtiferāque meās suspendit ab arbore vittās.
nunc vacuōs crīnēs aliō subit īnfula nexū:
Trōja quidem magnusque mihī temptātur Achillēs,
sed vocat arcitenēns aliō pater armaque mōnstrat
Ausoniī majōra ducis. trahit impetus illō
jam prīdem retrahitque timor. stābuntne sub illā
mōle umerī an magnō vincētur pondere cervīx?
dīc, Mārcelle, feram? flūctūs an suēta minōrēs
nōsse ratis nōndum Īoniīs crēdenda perīclīs?
Jamque valē et penitus vōtī tibi vātis honōrem
corde exīre vetā. nec enim Tīrynthius, almae
pectus amīcitiae cēdet tibi glōria fīdī
Thēseos, et lacerum quī circā moenia Trōjae
Prīamidēn caesō sōlācia trāxit amīcō.