SIDONIVS DOMINO PAPAE PRINCIPIO SALVTEM
Quamquam nobis non opinantibus, desiderantibus tamen litteras tuas reddidit gerulus antiquus, idoneus inventus, cui iure repetita credantur officia, quandoquidem prima sic detulit, igitur affatu secundo vel potius benedictione donatus ipse quoque rependo alterum salve, obsequia combinans numeris aequata, non meritis.
et quia, domine papa, modo vivimus animis 1 iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religioso-que decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus 1 offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur; quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios dei 2 de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, etsi per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur. memor nostri esse dignare, domine papa.