Sidonius Domino Papae Megethio salutem
Diu multumque deliberavi, quamquam mihi animus affectu 1 studioque 2 parendi sollicitaretur, 3 an destinarem, sicuti iniungis, contestatiunculas, quas ipse dictavi, vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat. igitur petita transmisi: et quid modo dicemus? grandisne haec oboedientia? puto, grandis est; grandior impudentia tamen, hac enim fronte possemus fluminibus aquas, silvis ligna transmittere; hac [enim] 4 temeritate Apellen peniculo, caelo Phidian, 5 malleo Polyclitum muneraremur. 6
dabis ergo veniam praesumptioni, papa sancte facunde venerabilis, quae doctissimo examini tuo naturali garrulitate deblaterat. habet consuetudo nostra pro ritu, ut etsi pauca edit, multa conscribat, veluti est canibus innatum, ut, etsi non latrant, tamen hirriant. memor nostri esse dignare, domine papa.