Sidonius Simplicio suo salutem
Solet dicere “currentem mones” qui rogatum ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus. percontere forsitan, quo spectet ista praemitti, baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus; namque hoc officium vester potius amor quam geruli respectus elicuit. ceterum hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit, quamquam identidem quod poposcit acceperit, sed quae nobis amicitiarum iura minime agnoscens.
unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit.
attamen qualis ipse quantusque est, 2 percopiose me officii votivi compotem fecit, sed quamquam huiuscemodi saepe personae despicabiles ferme sunt, in sodalibus tamen per litteras ex-colendis dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur. vale.