Sidonius Domino Papae Auspicio salutem
Si ratio temporum regionumque pateretur, non per sola officia verborum amicitias semel initas excolere curarem, sed quoniam fraternae quietis voto satis obstrepit conflictantium procella regnorum, saltim inter discretos separatosque litteram consuetudo sermonis iure retinebitur, quae iam pridem caritatis obtentu merito inducta veteribus annuit 1 exemplis, superest, ut sollicito veneratori culpam rarae occursionis indulgeas, qui 2 quo minus assidue conspectus tui sacrosancta contemplatione potiatur, nunc periculum de vicinis timet, nunc invidiam de patronis, sed de his ista: haec etiam 1 multa sunt.
interim Petrum, tribunicium virum, portitorem nostri sermonis, insinuo, qui id ipsum sedulo exposcit, quique quid negotii ferat praesentaneo conpendiosius potest intimare memoratu, cui, precor, quod in vobis opis est, intuitu paginae praesentis accedat, manente respectu nihilominus aequitatis, contra quam nec magis fami Uarium causas commendare consuevi. memor nostri esse dignare, domine papa.