Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Sidonius Apollinaris · Epistulae

Book 4, Letter 21

Text kindly provided by Perseus

Sidonius Apro suo salutem

Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa, sed tamen multum est, quod debemus et matribus, non enim a nobis aliquid exilius fas honorari quod pondera illarum quam quod istorum semina sumus, sed originis nostrae de-finiendae materia vel ratio sit penes physicos: nos, unde haec ipsa praemisimus, persequamur.

Haeduus pater tibi, mater Arverna est. primis Haeduis deberis, ergo non solis, vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas, sic habitus Arcas quod pariter et Samnis, in Mezentium movere potuisset ut peregrinus arma Etruscorum, ni mixtus matre Sabella partem quoque patriae inde traxisset. ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna, nisi poetas et cum ab historia non recedunt mentiri existimabis.

igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim iure sibi vindicant, patienter admitte querimoniam desiderantum, qui tibi per unius oris officium non unius pectoris profudere secretum, quos palam et coram dicere puta: “quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias? hic incunabula tua fovimus; hic vagientis infantiae Iactantia membra formavimus; hic civi-carum baiulabare pondus ulnarum.

hinc avus Fronto, blandus tibi sibi severus, qui exemplo esse potuisset his, quos habemus nos in exemplo; hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbato 1 decessum dependit una curam duarum, sed et matertera tua hinc, et hinc 2 fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris, ac fide ingenti 3 sic deum timens, ut ab hominibus metue-retur. hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt, unde tu non tam mediocriter institutus existi, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare.

taceo territorii peculiarem iucunditatem; taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae, quod industrius quisque quo plus frequentat, hoc minus naufragat; viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum; quod montium cingunt dorsa pascuis latera vinetis, terrena villis saxosa castellis, opaca lustris aperta culturis, concava fontibus abrupta fluminibus; quod denique huiusmodi est, ut semel visum advenis multis patriae oblivionem saepe persuadeat.

taceo civitatem ipsam tui semper sic amantissimam, ut soli 1 nobilium contubernio praeferre nil debeas, cui tu manu iniecta feliciter raptus inserebare; sicque omnes praesentiae vestrae voluptas, quod tamen nullum satias cepit, iam quid istic de re familiari tua dicam, cuius hic status est, ut tuam expensam hoc sit facinus tolera-tura, quo crebrius? nam dominus agricola, si larem hic foveat, sic facit sumptum quod auget et 2 reditum.” haec unus tibi omnium civium, certe bonorum, voto petitu vice garrio; qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intellegi datur gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum. vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation