Sidonius Felici suo salutem
Longum a litteris temperatis. igitur utrique nostrum mos suus agitur: ego garrio, vos tacetis. unde etiam, vir ad reliqua fidei officia insignis, genus reor esse virtutis tanto te otio non posse lassari. ecquid numquamne 1 respectu movebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuandi 2 silentii proposito pedem referas? aut 3 nescis quia garrulo non respondere convicium est? tu retices vel bybliothecarum medius vel togarum et a me officium paupertini sermonis exspectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas quam facultas.
certe vel metus noster materiam stilo tuo faciat, mementoque viatorum manus gravare chartis, quatinus amicorum cura relevetur, et indicare festina, si quam praevio deo quaestor Licinianus trepidationi mutuae ianuam securitatis aperuerit, persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione maior adventu, relatu sublimis inspectione sublimior et ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis.
summa censura, par comitas et prudentia fidesque misso mittentique conveniens; nihil adfectatum simulatumque, ponderique sermonum vera potius severitas quam severitatis imitatio; et nec, ut plurimi, qui cum credita diffidenter allegant, volunt videri egisse se 1 cautius, sed neque ex illo, ut ferunt, numero qui secreta dirigentium principum venditantes ambiunt a barbaris bene agi cum legato potius quam cum legatione.
hunc nobis morum viri tenorem secundus rumor invexit. mandate perniciter, si vero dicta conquadrant, ut tantisper a pervigili statione respirent quos a murali- bus excubiis non dies ninguidus, non-nox inlunis et turbida receptui canere persuadent; quia, etsi barbarus in hiberna concedat, mage differunt quam relinquant 1 semel radicatam corda formidinem, palpate nos prosperis, quia nostra non tam procul est a vobis causa quam patria, vale.