Sidonius Attalo suo salutem
Haeduae civitati te praesidere coepisse libens atque cum gaudio accepi, laetitiae causa quadri-pertita est: prima, quod amicus; secunda, quod iustus es; tertia, quod severus; quarta, quod proximus, quo fit, ut nostris nostrorumque con- tractibus plurimum 1 velis debeas possis opitulari, igitur amplectens in familiari vetusto novum ius potestatis indeptae materiam beneficiis tuis iam diu quaero, quibus me tantum fidere agnosce, ut, etsi non invenio quae poscam, quaesiturus mihi videaris ipse quae tribuas. vale.