Sidonius Secundino suo salutem
Diu quidem est, quod te hexametris familiarius inservientem stupentes praedicantesque lectita-bamus. erat siquidem materia iucunda, seu nupti- ales tibi thalamorum faces sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur. sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil, ne tuo quidem iudicio, simile fecisti,
deus bone, quid illic inesse fellis 1 leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi! nisi quod ferventis fulmen ingenii et eloquii salsa libertas plus personis forte quam causis impediebantur; ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius 2 vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso: Saturni aurea saecla quis requirat? sunt haec gemmea, sed Neroniana. quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.
tu tamen nihilo segnius operam saltim facetis satirarum coloribus intrepidus impende, nam tua scripta nostrorum vitiis proficientibus tyrannopolitarum 1 locupletabuntur. non enim tam mediocriter intumescunt quos nostra iudicia saeculi 2 culpa 3 fortunatos putant, ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura: namque improborum probra aeque ut praeconia bonorum inmortalia manent, vale.