Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Sidonius Apollinaris · Epistulae

Book 3, Letter 5

Text kindly provided by Perseus

Sidonius Hypatio suo salutem

Si vir spectabilis morumque vestrorum suspector admiratorque Donidius solam rationem domesticae utilitatis habuisset, satis abundeque sufficeret fides vestra commodis suis, etsi nullus intercessor accederet, sed amore meo ductus est, ut, quod ipse per se impetraverat, me faceret postulare, itaque nunc honori vestro hic quoque cumulus accrescit, quod duo efficimur debitores, cum tamen unus e nobis beneficium consequatur.

Eborolacensis praedii etiam ante barbaros desolatam medietatem, quae domus patriciae iura modo respicit, suffragio vestro iuri 1 suo optat adiungi. neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis sed respectu avitae recordationis adducitur. siquidem fundi ipsius 2 integritas familiae suae dominium usque in obitum vitrici nuper vita decedentis aspexit; nunc autem vir alieni non appetens, sui parcus possessionis antiquae a se alienatae non tam damno angitur quam pudore; quam ut redimere conetur non avaritiae vitio sed verecundiae necessitate compellitur.

tribuere dignare votis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum sibique non solum notam verum etiam inter laetantis infantiae rudimenta reptatam sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignavum, ego vero tantum obstringar indultis ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater professione filius, loco civis fide amicus acceperit, vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation