SIDONIVS DOMINO PAPAE NVNECHIO SALVTEM
Multa in te genera virtutum, papa beatissime, munere superno congesta gaudemus, siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
praeterea his hoc praestantissimum bonis fama superaggerat, quod te asserit hasce tot gratias fastigatissimae caritatis arce 1 transcendere; fama, inquam, quae de laudibus tuis cum canat. multa, plus reticet. nam longius constitutis actionum tuarum propositum potest assignare, non numerum, quarum relatione succensus ultro primus, ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro nec vereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari.
commendo Promotum gerulum litterarum, vobis quidem ante iam cognitum, sed nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem; qui cum sit gente Iudaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine, et municipatum caelestis illius civitatis affectans occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens, pariter huc 2 iustis praemia proposita contemplans, huc,3 nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, praevidens sese per aeterna saecula aequiterna supplicia passurum, patriam sibi maluit Ierusalem potius quam Hierusolymam computari.
quibus agnitis adventantem Abrahae nunc filium veriorem maternis ulnis spiritalis Sara 4 suscipiat, namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legalis observantiae servitutem gratiae libertate mutavit, de cetero, quae ipsi fuerit isto causa veniendi, praesentaneo conducibilius idem poterit explicare memoratu, nobis vero propter quae supra scripsi carissimus habetur; quod ideo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas iustae commendationis aperuerit, memor nostri esse dignare, domine papa.