Sidonius Domino Papae Eutropio salutem
Postquam foedifragam gentem redisse in sedes suas comperi neque quicquam viantibus insidiarum parare, nefas credidi ulterius officiorum 1 differre sermonem, ne vester affectus quandam vitio meo duceret ut gladius inpolitus de curae raritate robiginem. unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, quam vobis sit corpusculi status in solido quamve ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro, sperans, ne semel mihi amor vester indultus aut interiecti itineris longitudine aut absentiae com- munis diuturnitate tenuetur, quia bonitas conditoris habitationem potius hominum quam caritatem finalibus claudit angustiis.
restat, ut vestra beatitudo conpunctorii salubritate sermonis avidam nostrae ignorantiae pascat esuriem. est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat. memor nostri esse dignare, domine papa.