Sidonius Petronio suo salutem
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat. ita se quodammodo bipertitae litis forma confundit,ut propositio sua quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non noverit.
pro quo precem sedulam fundo, ut perspectus chartulis suis si quid iure competit instruatis, quae qualiterve sint obicienda. quae refellenda monstrantes. non enim verebimur quod causae istius cursus, si de vestri manaverit fonte consilii, ulla contrastantum derivatione tenuetur. vale. THE LETTERS OF SIDONIUS