Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Sidonius Apollinaris · Epistulae

Book 3, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Sidonius Secundo suo salutem

Avi mei, proavi tui tumulum hesterno (pro dolor!) die paene manus profana temeraverat; sed deus adfuit, ne nefas tantum perpetraretur. campus autem ipse dudum refertus tam bustualibus favillis quam cadaveribus nullam iam diu scrobem recipiebat; sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis: quae fuit causa ut locum auderent tamquam vacantem corporum baiuli rastris funebribus impiare.

quid plura? iam niger caespes ex viridi, iam supra anti- quum sepulchrum glaebae recentes, cum forte pergens urbem ad Arvernam publicum scelus e supercilio vicini collis aspexi meque equo effuso tam per aequata quam per abrupta proripiens et morae exiguae sic quoque impatiens, antequam pervenirem, facinus audax praevio clamore compescui. dum dubitant in crimine reperti dilaberentur an starent et superveni (confiteor errorem), supplicia captorum differre non potui, sed supra senis nostri ipsum opertorium torsi latrones, quantum sufficere posset superstitum curae, mortuorum securitati.

ceterum nostro quod sacerdoti nil reservavi, meae causae suaeque personae praescius in commune consului, ne vel haec iusto clementius vindicaretur vel illa iusto severius vindicaret, cui cum tamen totum ordinem rei ut satisfaciens ex itinere mandassem, vir sanctus et iustus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego venia postularem, pronuntians more maiorum reos tantae temeritatis iure caesos videri.

sed ne quid in posterum casibus liceat, quos ab exemplo vitare debemus, posco ut actutum me quoque absente tua cura sed meo sumptu resurgat in molem sparsa congeries, quam levigata pagina tegat, ego venerabili Gaudentio reliqui pretium lapidis operisque mercedem, carmen hoc sane, quod consequetur, nocte proxima feci, non expositum, credo, quod viae non parum intentus.

quod peto ut tabulae, quantumcumque est, celeriter indatur; sed vide ut vitium non faciat in marmore lapidicida; quod factum sive ab industria seu per incuriam mihi magis quam quadratario lividus lector adscribet. ego vero, si pio studio rogata curaveris, sic agam gratias quasi nil tibi quoque laudis aut gloriae accedat, quem patruo tuo remoto solida praesentis officii sollicitudo mansisset pro gradu seminis. Serum post patruos patremque carmen haud indignus avo nepos dicavi, ne fors tempore postumo, viator, ignorans reverentiam sepulti tellurem tereres inaggeratam. praefectus iacet hic Apollinaris, post praetoria recta Galliarum maerentis patriae sinu receptus, consultissimus utilissimusque ruris militiae forique cultor, exemploque aliis periculoso liber sub dominantibus tyrannis. haec sed maxima dignitas probatur, quod frontem cruce, membra fonte purgans primus de numero patrum suorum sacris sacrilegis renuntiavit. hoc primum est decus, haec superba virtus, spe praecedere quos honore iungas, quique hic sunt titulis pares parentes, hos illic meritis supervenire.

Novi quidem auctoris nostri non respondere doctrinae epitaphii qualitatem, sed anima perita musicas non refutat inferias, tibi quoque non decet 1 tardum videri quod heres tertius quartusque dependimus, cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis et Iulium Caesarem Hectori ut suo iusta solvisse didicerimus. vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation