Sidonius Domino Papae Leontio salutem
Etsi nullis hortatibus 1 primordia nostrae pro-fessionis animatis neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae, non ego tamen tantum mei memineris non sum, ut a meis ac tuis 2 praesumam partibus aequali officiorum lance certandum, nam cum nostra mediocritas aetate vitae, tempore dignitatis, privilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur, nullum meremur, si par expectamus alloquium.
igitur non incusantes silentium vestrum sed loquacitatem nostram potius excusare nitentes commendamus apicum portitorem, cuius si peregrinationem prompto favore foveatis, grandis actionibus illius portus securitatis aperitur, negotium huic testamentarium est. latent eum propriarum merita chartarum: togatorum illic perorantum peritiam consulere perrexit, pro victoria computaturus, si se intellexerit iure superari, modo ne sibi suisque desidiae vitio perperam cavisse culpetur. hunc eatenus commendare praesumo, ut, si eum instruere dignanter advocatio consulta fastidit, auctoritas coronae tuae dissimulantibus studeat excudere responsi celeritatem, memor nostri esse dignare, domine papa.