SIDONIVS SYAGRIO SVO SALVTEM
Dic, Gallicanae flos iuventutis, quousque tandem ruralium operum negotiosus urbana fastidis? quamdiu attritas tesserarum quondam iactibus manus contra ius fasque sibi vindicant instrumenta cerealia? quousque tua te Taionnacus patriciae stir- pis lassabit agricolam? quousque prati comantis exuvias hibernis novalibus non ut eques sed ut bubulcus abscondis? quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis?
quid Serranorum aemulus et Camillorum cum regas stivam, dissimulas optare palmatam? parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari. agrum si mediocriter colas, possides; si nimium, possideris. redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fidelihus amicis, qui iure ponuntur inter affectus. aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc ante Raciliam, 1 quae boves iungat.
neque dixerim sapienti viro rem domesticam non esse curandam, sed eo temperamento, quo 2 non solum quid habere sed quid debeat esse consideret, nam, si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat, licet tu deductum nomen a trabeis atque eboratas curules et gestatorias bratteatas et fastos recolas purpurissatps, is profecto inveniere, quem debeat sic industrium quod latentem non tam honorare censor quam censetor 1 onerare, vale.