Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Sidonius Apollinaris · Epistulae

Book 4, Letter 16

Text kindly provided by Perseus

Sidonius Ruricio suo salutem

Accepi per Paterninum paginam vestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est. ceterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat non vos manifesta modo verum furtiva quoque lectione proficere, quamquam et hoc furtum quod deprecans exemplati libelli non venia tam debeat respicere quam gloria, quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis?

ego vero quicquid impositum est fraudis mihi, utpote absenti, libens audio principalique pro munere amplector, quod 1 quodammodo damnum indemne toleravi. neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati aut ad incrementa scientiae vestrae per detrimenta venistis alienae, quin potius ipse 2 iure abhinc uberi praeconio non carebis,3 qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es 4 de quo si quid demere velis, remanet totus totusque transfertur, unde iam parce trepidare deque moribus amici plusculum recto secus credere, namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus invidiae, vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation