Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Sidonius Apollinaris · Epistulae

Book 9, Letter 14

Text kindly provided by Perseus

SIDONIVS BVRGVNDIONI SVO SALVTEM

Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur, nihil enim est durius, quam 1 cum praesentes amici dividuntur communione languoris; quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla solacia, nulla denique mutui oratus vicissitudo: ita singulis maeror ingens, isque plus de altero; nam parum possis quamquam et infirmus periclitante quem diligas tibi timere.

sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse, me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socraten de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem; dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis, quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.

quod procul dubio consequebare, si pacis locique condicio permitteret, ut illic sena- toriae iuventutis contubernio mixtus erudirere. cuius te gloriae pariter ac famae capacem de orationis tuae qualitate coniecto, in qua te decentissime i nuper pronuntiante 1 quae quidem scripseras extemporaliter admirabantur benivoli, mirabantur 2 superbi, morabantur 3 periti, sed ne impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua iustius de te quam tibi scribimus. hoc potius, unde est causa sermonis, intromittamus.

igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo, hi nimirum sunt recurrentes, qui metro stante neque litteris loco motis ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum, sic est illud antiquum:

Roma tibi subito motibus ibit amor. 4 et 5 illud: sole medere pede, 6 ede perede melos.5

nec non habentur pro recumbentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.

igitur istic (nam viator adveneram), dum magis ripam quam vadum quaero, tali iocatus epigrammate per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi:

Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen tempore consumptum iam cito deficiet.

Hoc si recurras, ita legitur:

Deficiet cito iam consumptum tempore flumen tramite decurrit quod modo praecipiti.1

En habes versus, quorum syllabatim mirere 2 rationem, ceterum pompam, quam non habent, non docebunt, sufficienter indicasse me suspicor quod tu inquirendum existimasti.

simile quiddam facis et ipse, si proposita restituas eque diverso quae repetens expedias, namque imminet 1 tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam meditaris,2 Caesaris Iulii, quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat, nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii 3 Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?

sed tuis ceris haec reservamus, officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, 4 dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere, neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant. quamquam imperitis venia debetur; ceterum quisquis ita malus est, ut intellegat bene scripta nec tamen laudet, hunc boni intellegunt nec tamen laudant.

proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes 1 audient 2 cuncti, cuncti foventes, gaudiisque, quae facies recreaturis, 3 una fruernur. nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem, non enim minus laudi 4 feretur aduescentem vel, quod est pulchrius, paene adhuc puerum de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia quam litterarum, vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation