Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 63

Text kindly provided by Perseus

Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quondam fuerant gravissime tulerunt atque

auctores caedis trucidarunt. populus vero Romanus senatusque omnis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem

videbatur ostendere, senatus eum in deos rettulit, cenotaphium in Gallia, Romae sepulcrum amplissimum

meruit, dati sunt et sodales, qui Alexandrini appellati sunt; addita et festi vitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die.

Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire, atque ob hoc esset iratus

exercitus, sed haec ab amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana [1] atque divina.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation