Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 47

Text kindly provided by Perseus

Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuvent, dicens milites se magis servare quam se

ipsum, quod salus publica in his esset, aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et

carpentis vexit et [1] omnibus necessariis adiuvit, et si forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus [2] et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation