Gemmarum quod fuit vendidit et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non
haberet, prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit, imitati sunt eum magni viri et
uxorem eius matronae pernobiles. aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis quot necessitas postularet, ita ut annonas non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores [1] et pincernae et [2] omnes castrenses ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas
et deorsum volitarent. habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus
est et quo sollicitudines publicas sublevabat. nam aviaria instituerat pavonum, phasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse ut ad xx milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.