Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Dominum se appellari vetuit, epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine

imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque

communibus, cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea [1] salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat.

Et erat eius corporis ut praeter venustatem ac virilem, [2] quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem [3] ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac

semper curaret, erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus

certe sanctus et utilis rei publicae, huic sors in templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation