Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

Condemnationes perraras 4 esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit, vectigalia civitatibus ad [1]

proprias fabricas deputavit. faenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus.

Praefectis praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur.

quod antea vel raro fuerat vel omnino diu [2] non fuerat, eo usque ut si quis imperatorum successorem praefecto praetorii dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius

Maximus dixit. Alexander autem idcirco senatores esse voluit praefectos praetorii, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret.

Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum continentes, [3] semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut

esset ad omnia instructissimus. denique cum [4] inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et

nomina, de provehendis [5] etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus.

Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta [6] de propria

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation