Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 58

Text kindly provided by Perseus

Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae, quibus in senatu et apud populum lectis vario tempore cum etiam de Isauria [1]

optatae venissent, [2] omnibus nominibus est ornatus, iis vero qui rem publicam bene gesserant consularia ornamenta decreta sunt, additis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus iis qui erant pauperes et aevo iam

graves, captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen

magnae, deputavit. sola quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent, [3] si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos,

si etiam sua rura defenderent. addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidendum desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation