Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 57

Text kindly provided by Perseus

dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tunicis Persicis in templo locatis contionem huiusmodi habuit: “Quirites, vicimus Persas, milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus.”

Haec nos et in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum

non vicisse regem sed, ne vinceretur, fugisse, quod contra multorum opinionem dici non dubium est iis qui plurimos legerint. nam et amisisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut Herodianus auctor est contra multorum opinionem.

Post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusisque undique mulieribus et infantibus, maxime militum coniugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus triumphalis a quattuor elephantis traheretur.

levabatur manibus hominum Alexander, vixque illi per horas quattuor ambulare permissum est, undique omnibus clamantibus: “Salva Roma, salvares publica, [1]

quia salvus est Alexander.” alia die actis circensibus et item ludis scaenicis deinceps congiarium populo

Romano dedit, puellas et pueros, quemadmodum Antoninus Faustinianas instituerat, Mamaeanas et Mamaeanos instituit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation