Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 22

Text kindly provided by Perseus

pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem

dedit, oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit.

ius conferendi actiones, [1] quod impurus ille sustulerat,

hic omnibus reddidit, mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos

esse passus est. pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur.

praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros

esse retinendos [2] atque ditandos. cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent, illi continuo exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam.

tunc ille non quidem vilitatem proposuit sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octo minutulis [3] libra, ad duos unumque [4] utriusque carnis libra redigeretur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation