Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et
centum quinquaginta milia, erat autem gravissimum rei publicae atque ipsi, quod Germanorum vastationibus
Gallia diripiebatur. pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus
subiecta videbatur, magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit, sed cum ibi quoque seditiosas
legiones comperisset, abici eas praecepit. verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam et longe maiorem post Heliogabalum non
tulerunt, denique agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem
pati non possent, occiderunt, multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum
dati fuerant, eum occidisse, multi aliter; a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.