Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 35

Text kindly provided by Perseus

Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum qui erant eminentes libenter [1] audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut meliorum retro principum aut magnorum urbis

Romae virorum. ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum rhetorum [2] vel poetarum

causa frequenter processit, audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum

vel apud praefectos urbis egerant, agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri.

Solos [3] post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa

cognoverat, speciatim Verconium Turinum. quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation