Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 40

Text kindly provided by Perseus

Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit.

divitiis nullius invidit, pauperes iuvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis,

animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit, omnem vestem quam donavit

ipse perspexit. omne aurum, omne argentum idque

frequenter adpendit, donavit et ocreas et bracas et

calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus

muricis repperisset. usus est ipse chlamyde saepe coccinea, in urbe tamen semper togatus fuit et in

Italiae urbibus, praetextam et pictam togam num- quam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque acciplebant aut

praetores aut consules, accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris.

boni linteaminis [1] adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: “ Si lineae idcirco sunt ut [2] nihil asperum

habeant, quid opus est purpura in linea?” aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad [3] asperitatem ad- deretur rigor, fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation