Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 32

Text kindly provided by Perseus

Iniuriam nulli umquam amicorum comi- tumve fecit nec magistris quidem aut principibus

officiorum, praefectis autem semper detulit, adserens eum qui mereatur iniuriam pati ab imperatore damnandum

esse, non dimittendum. si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit, “Gratias tibi agit res publica,” eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, impendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam, et operis quas ratio fabricae requirebat.

aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas esse dicens ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id quod provinciales

dedissent. aurum negotiatorum et coronarium Romae remisit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation