Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 54

Text kindly provided by Perseus

et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur, “Deponite,” inquit, “dextras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non

terrent, si enim unum hominem occideritis, non nobis deerit res publica, non senatus, non populus

Romanus, qui me de vobis vindicet.” cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit, “Quirites, dis-

cedite atque arma deponite.” mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad [1] castra, sed ad deversoria varia recesserunt.

tuncque privatim intellectum est quantum eius

severitas posset, denique etiam signa stipatores et ii qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt,

arma collecta populus ad Palatium tulit, eam tamen legionem quam exauctoravit rogatus post dies xxx, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Daphnem luxuriati essent, vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation