Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 55

Text kindly provided by Perseus

Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis [1] versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque

milites ad laudem verbis adduceret, fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elephantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat et [2] equitum multis milibus, statim Antiochiam rediit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea quae per vicos diri- puerant et duces et ipsos milites habere iussisset.

tumque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit pretiumque vel iis qui manu ceperant servos dedit vel in aerarium contulit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation