Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

et cum diceret, adclamatum est ut supra, item

dixit: “Si enim Antonini nomen accipio, possum et

Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani.” et cum diceret, adclamatum est: “ Quomodo Augustus, sic et Antoninus.” et imperator: “ Video, patres conscripti, quod vos moveat [1] ad hoc nobis nomen

addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen [2] omnes velut quadam adoptione

aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus [3] Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum

in Bassiano, ridiculum in Aurelio.” et cum diceret, adclamatum est: “ Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant [4] verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus

qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus

dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation