Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 9, Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, [1] [2] [3] [4] [5] easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias [6]minores quidem, sed aeque [7]rotundas et fusci [8]coloris horridique pili:

alias [9]magis exiguas, nec tam rotundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi: nonnullas [10]minimas gracilesque, et acuti alvi, ex aureolo varias atque leves: eiusque [11]auctoritatem sequens Vergilius, maxime probat parvulas, oblongas, leves, nitidas, Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis, atque etiam rotundior, tanto peior.

Si vero saevior, maxime pessima est. Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur [12]assiduo interventu eorum qui curant.[13]Nam cum saepius tradantur,[14]celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem; nec ullum examen hanc [15]aetatem potest excedere, quamvis in demor-tuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur.

Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet, suo loco dicetur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation