Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat: primum ut quam maxime fructui consulat; deinde ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat 5 materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum adfert domino dispendium.
Vitis autem cum sit [1]per quattuor divisa partes, totidem caeli regiones aspicit. [2] [3] [4] Quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionis[5]in partibus vitium. Igitur ea bracchia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur [6]ingruentibus [7]iam frigoribus, quibus cicatrices inuruntur.
Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit summittendus qui vitem mox in annum renovet. At e contrario per meridiem plures palmites summittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere.[8]Orientis atque occidentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis [9]accipit.
Modus itaque materiarum is erit quem dictabit humi atque ipsius stirpis laetitia. Haec in universum; illa per partes custodienda sunt. Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda [10]terra est. Et si suboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque adlevanda est, ut hibernas aquas respuat; nam praestat ex vulnere postea subolem [11]repullescentem vellere quam nodosam et scabram plagam relinquere. Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit.
Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus [12]aut verrucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugum[13]super secta[14]vitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars senecta [15]solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque [16]animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est; deinde falce radi [17]vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem.
Neque est difficile mox adlevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura; propter quae celerius coalescit et fructum viridem conservat. Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est; quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit et minus vino faecis adfert. Iam vero muscus, qui more compedis crura [18]vitium devincta comprimit, situque et [19]veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est.
Atque haec in ima parte [20]vitis. Nec minus ea, quae in capite servanda sint, deinceps praecipiantur. Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent, nam citius coalescunt,[21]et quamdiu cicatricem non obduxerunt,[22]commodius aquam fundunt;[23]transversae plus umoris et rccipiunt et continent. Eam culpam maxime vinitor fugito. Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia decidito; [24]novella et fructuaria recta summittito. Bracchia tenera et viridia servato; arida et vetera falce amputato. Ungues custodum annotinos resecato.
Sed meminisse oportebit ne in eadem linea unoque latere bracchii duas materias pluresve patiamur. Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari vice laborat, neque [28]aequa portione sucum proli suae dispensat sed ab uno latere exsugitur; quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.
Vocatur [29]etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco medius[30]prorcpere; et idcirco eum praedicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo bracchia, qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit. Hunc ergo tamquam aemulum diligenter idem amputant et adnodant priusquam corroboretur. Si tamen ita praevaluit ut alterutrum bracchium adflixerit,[31]id quod imbecillius est tollitur et ipse focaneus summittitur.
Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat. Igitur caput vitis pede [32]infra iugum constituite, unde [33]se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectus[34]scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt.
[35]Quare medio in bracchio commodissime palmae summittentur, quae nec spem videmiae destituant nec emacient stirpem suam. Non nulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella summittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere [36]si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.
Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet,[37]cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt; nam ubi ligaveris eas, et in terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes.
At si longius, quam ritus agricolarum permittit, a capite vitis emicuerit, et bracchiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam maximum [38]iuxta truncum duorum articulorum [39]vel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formetur in bracchium; ut [40]sic recisa vitis ac revocata intra [41]iugum contineatur.
Sed in summittendo custode haec maxime sunt observanda. Primum ne resupina[42]caelum sed prona potius plaga terram spectet;sic enim et gelicidiis ipsa se protegit, et ab sole obumbratur. Deinde ne sagittae sed ungulae similis [43]fiat resectio; nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat. Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est; nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt.
Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel in bracchium vel in fructum [46]remittamus. Si neque is reperitur,[47]saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere. [48]Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.
Sed in iis recidendis alia conditio est, atque alia in iis quae procedunt e trunco. Nam [49] quicquid est, quod e duro prominet, vehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius obducat[50]cicatricem; rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur. Pressius enim si aduodes applicato ferro, aut tota tollitur aut convulneratur; propter quod palmes, quem mox in germinatione citaverit, imbecillus ac minus fructuosus erit, tum etiam magis obnoxius ventis, scilicet quia [51]
infirmus de cicatrice prorepserit. Ipsius autem materiae, quam summittimus, longitudini modum difficile est imponere. Plerique tamen in tantum provocant ut curvata et praecipitata per iugum ne queat terram contingere. Nos subtilius dispicienda illa censemus: primum vitis habitum, nam si robusta est ampliores materias sustinet; [52]deinde soli quoque pinguitudinem, quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus [53]procerioribus emaciatam flagellis.
Sed longi palmites non mensura verum gemmarum numero aestimantur. Nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eo usque materiam producere dum paene terram contingat; nihilo minus enim paucis frondescet pampinis. At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac [54] numeroso fetu exuberat. Quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur et ut consideret vinitor proximi anni magna necne fuerit vindemia.
Nam post largos fructus parcendum est vitibus, et ideo anguste putandum; post exiguos, imperandum. Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur. Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit et plus laboris adfert vinitori; nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus. Tum etiam plagae asperae atque inaequales vites lacerant; neque enim uno sed saepius repetito ictu res transigitur.
Quo plerumque fit ut quod praecidi debeat praefringatur,[55]et sic vitis laniata scabrataque putrescat umoribus, nec plagae consanentur. Quare magnopere monendus putator est, ut prolixet aciem ferramenti, et quantum possit novaculae similem reddat. Nec ignoret in quaque re, qua parte falcis utendum sit; nam plurimos per hanc inscitiam vastare vineta comperi.