Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies.
Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque [1]ponderis vetustissimus caseus.[2]Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique [3]et oleastri cacumina. Viridis alvus [4]corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,
primoque die cibo abstinendus. Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci myrtique [5]dandae; nec potestas aquae nisi quam parcissime facienda est. Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram [6]et abrotonum ceraticum,[7]pari portione deferam; [8]cum aquae calidae duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut supra dixi-
mus, obiciant. Quidam vinaceorum duas libras torre- [9] [10] faciunt, et ita conferunt cum totidem sextariis vini austeri, potandumque medicamentum praebent, omni alio humore subtracto,[11]nec minus cacumina praedictarum arborum obiciunt. Quod si neque ventris restiterit [12]citata proluvies, neque intestinorum ac ventris dolor, cibosque respuet, et prae-gravato capite saepius coniverit,[13]lacrimaeque ab oculis et pituita a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro descindantur.[14]Sed vulnera facta igne dum [15]sanescunt, defricare bubula urina convenit; at ferro rescissa melius pice et oleo curantur.