Putationem sequitur iam pedandae vineae cura. Verum hic annus nondum vehementem palum aut ridieam4 desiderat; notatum est enim a me plerumque teneram vineam melius adminiculo modico quamvehementi paloadquiescere. Itaque aut [1] veteres, ne novae radicem agant, harundines binas singulis vitibus applicabimus,[2]aut si regionis conditio permittit, de vepribus hastilia, quibus adnectantur singulae transversae perticae in unam partem ordinis—quod genus iugi cantherium vocant rustici.