De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per [1] [2] [3] annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda est.
Ceterum quanto est umidius solum et caelum, placidioresque[4]venti, tanto est altius attollendum iugum. Nam laetitia vitium patitur se celsius evagari,[5]fructusque summotus a terra minus putrescit: et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt.