Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 4, Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima.

Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. [1]Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae [2]sunt. Salicum viminalium [3]Atticus putat singula iugera sufficere posse [4]quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, [5] [6] harundineti singula iugera vicenis iugandis; castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.

Salicem vel riguus ager vel uliginis abundans[7]optime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque is debet converti bipalio; ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes [8]et semissem pastinare salicto destinatum solum.Nec refert cuius generis vimen seras, dum sit lentissimum.

Putant tamen tria esse genera praecipue Graecae, Gallicae, Sabinae salicis,[9]quam plurimi vocant Amerinam. Graeca flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;[10]Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hae vel cacuminibus vel taleis deponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis, [11]quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,[12]optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur.

Taleae sesquipedales terreno immersae paulum obruuntur. Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.

Satio est eorum priusquam germinent, dum silent virgae, quas arboribus detrahi[13]siccas convenit. Nam [14]roscidas si recideris, parum commode [15]proveniunt; ideoque[16]pluvii dies in exputanda salice vitantur. Fodienda [17]sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta. Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt;

aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura, plurimae salices intereunt. Quarum in locum [18]ex propinquo mergi [19]propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,[20]quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation