Ex eis,3 qui quadrimis minores sunt maioresque quam 4 duodecim annorum, prohibentur admissura: illi,5 quoniam quasi puerili aetate seminandis armentis parum idonei habentur; hi, quia senio sunt effeti.6 Mense Iulio feminae maribus plerumque permittendae, ut eo tempore conceptos proximo vere adultis iam pabulis edant.[1]Nam decem mensibus ventrem perferunt, neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem [2]patiuntur.[3]Atque in id fere [4]quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus.
Sed et pabulum circa tempus admissurae subtrahitur feminis, ne eas steriles reddat nimia corporis obesitas; [5] [6] [7] [8] et tauris adicitur, quo fortius ineant. Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est. Qui ubi iuvencam supervenit, certis signis comprehendere licet, quem sexum generaverit: quoniam si parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est; si laeva, feminam. Id tamen [9]verum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda non admittit taurum:
quod et ipsum raro accidit. Nam quamvis plena fetu non expietur libidine: adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus plurimum pollent blandae voluptatis illecebrae. Sed non dubium est, ubi pabuli sit laetitia, posse omnibus annis partum educari; at ubi penuria est, alternis submitti: quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur [10]onere. Quae cum partum edidit, nisi cibis fulta est, quamvis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit alimentum.
Itaque et fetae cytisus viridis[11]et torrefactum hordeum,[12]maceratumque ervum praebetur, et tener vitulus [13]torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur. Melius etiam in hos usus Altinae vaccae parantur, quas eius regionis incolae cevas [14]appellant. Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus: vel si hoc praesidium non adest, faba fresa et vinum recte tolerat, idque praecipue in magnis gregibus fieri oportet.