Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis.
Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse [1]maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura: si invasit frigore, ut eligantur aprica.
Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus [2] [3] aggravetur: nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus,
in lacinias colonis [4]distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt: illa, si [5]singulae.
Oves frequentius, quam ullum aliud animal in-festantur [6]scabie: quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt: praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.
Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve [7]detergent: quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam [8]diducere: nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige [9]Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperiri[10]nequeunt, ut [11]ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album elleborum.[12]Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae:
quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino [13]defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,[14]tepefactumque medicamentum illinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta
vel pumice redulceratur. Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta: item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidam[15]tamen hanc ipsam [16]subiectis ignibus quinta parte minuunt, admiscentque pari mensura succum viridis cicutae: deinde singulis urnis eius[17]liquaminis[18]singulos fricti salis sextarios [19]infundunt.
Facit etiam sulfuris triti et picis liquidae modus aequalis igne lento [20]coetus. Sed Georgicum carmen affirmat nullam esse praestantiorem medicinam, Quam si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo. Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum. Subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti [21]oportere:[22]nam plurimum, inquit [23]Profuit incensos aestus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam.
Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulnere-mus: id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum [29]vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit: sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sebum vulneri per ardentem tedam instillato.
Ovem pulmonariam similiter ut suem curari convenit, inserta per auriculam, quam veterinarii consiliginem vocant: de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus.[30]Sed is [31]morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadrupedi largius bibendi potestas danda est.
Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit: vel humanae veteris urinae tepe-factae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere.
Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam [32]vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si [33]quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam paene ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut [34]eblanditur [35]igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.
Sed Aegyptiae gentis auctor [36]memorabilis [37]Bolus [38]Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,[39]sub nomine Democriti falso produntur, censet [40]propter hanc pestem [41]saepius ac diligenter [42]ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem [43]defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,[44]resupinam obruamus, patiamurque super [45]obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.
Bilis aestivo tempore non minima [46]pernicies potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa [47]remedio est etiam pecori arcuato. At si molesta pituita est, cunelae bubulae, vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur, versantur-que donec sternuat ovis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur, involuta lanis oleo atque vino insuccatis, et mox circumdatis ferulis conligata.
Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ovis, toto ventre dis-tenditur, contrahiturque, et spumat et [48]quaedam tenuia [49]taetri odoris excernit.[50]Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena [51]solvenda est. Suspiriose [52]laborantibus auriculae ferro re-scindendae, mutandaeque regiones; quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus.
Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel aegritudine alia affectis. Qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendac sunt oves, et caelestis aqua pari mensura laeti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino iisdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus.
Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per imprudentiam [53]pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas depaverint, quod minime committi oportet. Sed cum id factum [54]est, velut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus obsidet.[55]Remedio sunt hyssopus et sal aequis ponderibus contrita.
Nam ea mixtura palatum atque lingua,[56]totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam [57]partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita [58]miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est. Neque enim alia in agnis, quam in maiore quadrupede servatur.