Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 5, Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo [1] resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur.

Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint,[2]luna crescente inserito; olivam autem circa aequinoctium vernum usque in idus Aprilis.

Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris: et cum primum germina tumebunt,[3]de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato [4]ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:[5]dabisque operam, ne librum laedas.

Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus [6]spatii dabit, atque ita, ne medullam [7]neve alterius partis corticem laedas.

Ubi surculos [8]paratos habueris,[9]cuneum vellito, statimque surculos dimittito [10]in ea foramina,[11]quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede [12]vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito.

Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito: postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum [13]minime quattuor digitis insita extent.[14]Supra deinde muscum [15]imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabatur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare.

Si pusillam arborem inserere [16]voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra [17]extet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato: et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum trium sit in ea. Deinde cuneum, quo [18]diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos de-mittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem facias.

Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato: deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quod[19]cum sit subtilissimum, non omni generi arborum [20]idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent,

sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet. Optime itaque [21]inseritur tali ratione.[22]Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite [23]gemmam, quae bene apparebit, certamque [24]spem germinis habebit: eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit: et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas,

delibrato. Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaveris, praepara- tum emplastrum aptato,[25]ita ut alterius [26]delibratae parti conveniat.

Ubi ita haec feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne laedas ipsum germen. Deinde commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur. Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo [27]possit succus [28]avocari,[29]aut ne cui [30]magis quam insito serviat. Post xxi diem solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur.

Quartum illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam [31]legem sanxerint, eos tantum [32]surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi omni generi [33]arboris inseri.

Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus [34]arboribus inseri. Scrobem[35]quoquoversus pedum[36]quattuor ab arbore olivae tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere.[37]In [38]scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat.

Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa: atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,[39]quae inserere voles,[40]relinque; tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam cuneo finde.

Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.[41]Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum bene[42]coierint,[43]velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem [44]libri faciamus, quoniam fere species [45]surculorum omnes persequimur prioribus [46]libris, de cytiso praecipere [47]nunc parvum [48]ac tempestivum est.15, [49] [50]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation