Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur: vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet; neque enim falli possumus per paria intervalla 4 iugeribus divisis.
Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque [1]eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat; nam fere vastitas instantis laboris animos debilitat. Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit.[2]Vindemiatoribus [3]quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent, per quam vel fructus vel statumina portentur.