Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 2, Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

Sed eum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae festis exercere diebus [1]Fas et iura sinunt:rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri.

Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavari[2]oves nisi si [3]propter medicinam. Vergilius quod [4]liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;[5]sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.

Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere,[6]faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre; sed iuncto advenere non permittitur nec adportatas [7]serere neque terram aperire neque arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris, nec faenum secare aut vincire aut vehere;

ac ne vindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet nec ovis tondere, nisi si catulo feceris. Defrutum quoque facere et vinum defrutare licet. Uvas itemque olivas conditu [8]legere licet.Pellibus oves vestiri non licet. In horto quicquid holerum causa facias, omnelicet. Feriispublicishominem mortuum sepeliri [9]non licet.

M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus [10]mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, [11]desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt,

morem priscis usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero. Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation