Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant: quod ne fiat, amaris nucibus contritis finiendae sunt. Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam 9 vulneribus [1] stillari conveniet. Hoc eodem [2]medicamine contacti ricini decidunt. Nam manu non sunt vellendi,
ne, ut et ante praedixeram, faciant [3]ulcera.[4]Pulicosae cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro, aquaque mixtum et inlitum; seu cucumeris anguinei[5]succus: vel si haec non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito: quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens. Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrino[6]liquore aboletur. Reliqua vitia sicut in ceteris animalibus praecepimus, curanda erunt.
Hactenus de minore pecore. Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine praecipiemus.