Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 2, Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat atque obruat;

id enim cedit pro stercore. Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, [1]sucum omnem solo auferent vimque terrae absument; quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe [2]eorum proscinditur,[3]nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit.

Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime [4]solo virus [5]ciceris et lini, alterum quia sit salsae,[6]alterum quia sit[7]fervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo: Urit enim lini campum seges, urit avenac, Urunt Lethaeo perfusa papavera somno. [8] Neque enim dubium, quin et his seminibus infestetur ager sicut et [9]milio et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.

Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res,[10]levi tamen admodum cura sit prodita.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation