Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 4, Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus, et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, ampliorem curam deposcit.Nam post Idus Octobris, prius quam frigora invadant,[1]vitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas ostendit aestivas radiculas, easque prudens[2]agricola ferro decidit.[3]Nam si passus est convalescere, inferiores deficiunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent ac vehementer sitire matrem Caniculae ortu [4]cogant.

Quare quicquid intra sesquipedem natum est, cum ablaqueaveris, recidendum est. Sed huius non eadem ratio est amputandi quae traditur in superiore parte vitis. Nam minime adlevanda [5]plaga est, minimeque applicandum [6]ferramentum ipsi matri; quoniam si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut [7]hiemalis, quae consistit in lacuscuhs[8]ablaqueationis aqua, brumae congelationibus nova vulnera peruret et ad medullam penetrabit. Quod [9]ne fiat, recedere [10]ab ipso codice instar unius digiti spatio conveniet, atque ita [11]radiculas praecidere; quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.

Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, patens vitis relinquenda est; sin violentior hoc [12]facere nos pro- hibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt.

Si vero etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, si [13]est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sextarios, antequam vitem adobruas, radicibus [14]superfundes. Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio, dum vitis convalescat: ubi vero truncus adoleverit, fere triennio intermittendus est eius operis labor. Nam et minus ferro crura vitium laeduntur,[15]nec tam celeriter radiculae inveterato iam codice enascuntur.[16]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation