Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus; aberat[1] etiam[2] M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui[3] frequens aderam, quamquam[4] pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique[5] Philippo, cuius in testimonio[6] contentio et vim accusatoris habebat et copiam.
Reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus; Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas[7] contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis[8] tantum[9] exercitationibus contentus non eram. Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;
Ego autem in [10] iuris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae Q. F.[11], qui quamquam nemini se [12] ad docendum dabat, tamen[13] consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat[14]. Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.