Accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciret[1] voluptate; aberat tertia illa laus, qua permoveret atque[2] incitaret animos, quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod non nosset[3]. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit; si opus erat, defuit.
Quin etiam memini, cum in accusatibne sua Q. Gallio crimini[4] dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre[5] diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis[6] se comperisse manifesto et[7] manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter.
“Tu istuc, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum[8] ista eloquentia[9] alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas[10], tuum neglegeres? Vbi dolor? ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet? Nulla perturbatio animi, nulla corporis, non frons[11] percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque[12] tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.” Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.
Tum Brutus: Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit an vitium? Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse?